r/latin • u/SharonRose-Rosary • 2h ago
Prose SERMO IN CHRISTI REGIS + S. Augustini De adventu Christi
Ex Officio lectionum in Dominica XXXIII per annum.
Non resistamus primo adventui, ut non expavescamus secundum.
+
Tunc exsultábunt ómnia ligna silvárum ante fáciem Dómini, quóniam venit, quóniam venit iudicáre terram. Primo venit, et póstea ventúrus est. Hæc primo vox ipsíus sónuit in Evangélio: Amodo vidébitis Fílium hóminis veniéntem in núbibus. Quid est: Amodo? Nonne Dóminus póstea ventúrus est, quando se plangent omnes tribus terræ? Prius venit in prædicatóribus suis, et implévit totum orbem terrárum. Non resistámus primo advéntui, ut non expavescámus secúndum.
Quid ergo debet fácere christiánus? Uti mundo non servíre mundo. Quid est hoc? Habéntes tamquam non habéntes. Sic dicit Apóstolus: De cétero fratres, tempus breve est: réliquum est ut et hi qui habent uxóres, tamquam non habéntes sint; et qui flent, tamquam non flentes; et qui gaudent, tamquam non gaudéntes; et qui emunt, quasi non tenéntes; et qui utúntur hoc mundo, tamquam non uténtes: prǽterit enim figúra huius mundi. Volo vos sine sollicitúdine esse.
Qui sine sollicitúdine est, secúrus exspéctat quando véniat Dóminus ipsíus. Nam qualis amor est Christi, timére ne véniat? Fratres, non erubéscimus? Amámus, et timémus ne véniat. Certe amámus? an peccáta nostra plus amámus? Ergo ipsa odérimus peccáta, et amémus eum qui ventúrus est ad puniénda peccáta. Véniet, velímus, nolímus; non enim quia modo non venit, ídeo ventúrus non est. Véniet, et quando nescis; et si parátum te invénerit, nihil tibi obest quia nescis.
Et exsultábunt ómnia ligna silvárum. Venit primo, et póstea iudicáre terram: exsultántes invéniet eos, qui primo eius advéntui credidérunt, quóniam venit.
Iudicábit orbem terrárum in æquitáte et pópulos in veritáte sua. Quæ est ǽquitas et véritas? Congregábit secum eléctos suos ad iudicándum, céteros autem separábit ab ínvicem; positúrus est enim álios ad déxteram, álios ad sinístram. Quid autem ǽquius, quid vérius, quam ut non exspéctent misericórdiam de iúdice, qui noluérunt fácere misericórdiam, ántequam veníret iudex? Qui autem voluérunt fácere misericórdiam, cum misericórdia iudicabúntur. Dicétur enim eis ad déxteram pósitis: Veníte, benedícti Patris mei, percípite regnum quod vobis parátum est ab orígine mundi. Et ímputat ópera misericórdiæ: Esurívi enim, et dedístis mihi manducáre; sitívi et potástis me, et cétera.
Rursus ad sinístram pósitis quid imputátur? Quia noluérunt fácere misericórdiam. Et quo ibunt? Ite in ignem ætérnum. Iste audítus malus magnum gémitum fáciet. Sed quid dixit álius psalmus? In memória ætérna erit iustus; ab audítu malo non timébit. Quid est, audítus malus? Ite in ignem ætérnum, qui parátus est diábolo et ángelis eius. Qui gaudébit ad audítum bonum, non timébit ab audítu malo. Hæc est ǽquitas, hæc véritas.
An quia tu iniústus es, iustus non erit iudex? aut quia tu mendax es, verax non erit véritas? Sed si vis habére misericórdem, esto miséricors ántequam véniat: dimítte si quid in te commíssum est, da ex eo quo abúndas. Ex de cuius das, nisi de illíus? Si de tuo dares, largítio esset; cum de illíus das, reddítio est. Quid enim habes, quod non accepísti? Hæ sunt hóstiæ Deo gratíssimæ: misericórdia, humílitas, conféssio, pax, cáritas. Has apportémus, et secúri exspectábimus advéntum iúdicis, qui iudicábit orbem terrárum in æquitáte et pópulos in veritáte sua.
